Paul Roger
présentation
×
Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono
anno atque vicensimo cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa Veternensi,
patre Constantio Constantini fratre imperatoris, matreque Galla sorore Rufini et Cerealis,
quos trabeae consulares nobilitarunt et praefecturae.
Illud autem non dubitatur quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma, ingenuos
advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis multiformibus
officiis retentabant.
Alii nullo quaerente vultus severitate adsimulata patrimonia sua in inmensum extollunt, cultorum
ut puta feracium multiplicantes annuos fructus, quae a primo ad ultimum solem se abunde iactitant
possidere, ignorantes profecto maiores suos, per quos ita magnitudo Romana porrigitur,
non divitiis eluxisse sed per bella saevissima, nec opibus nec victu nec indumentorum vilitate
gregariis militibus discrepantes opposita cuncta superasse virtute.
Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam
(sed nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias,
ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum,
alienis nimis implicari molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae,
quas vel adducas, cum velis, vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem,
qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.
© Paul Roger
Tous droits Réservés - Mentions légales